47.
A. Geram tibi morem, et multo libentius retardanti quam festinanti: sed fac totus adsis; valebit enim hoc ad plura quod dicam. Definitio nihil minus, nihil amplius continet, quam id quod susceptum est explicandum; aliter omnino vitiosa est. Utrum autem hujusmodi vitiis careat, conversione exploratur: quod his exemplis tibi fiet apertius. Si enim me rogares quid esset homo, et eum hoc modo definirem, Homo est animal mortale; non continuo quia verum dictum est, etiam definitionem probare deberes, sed superposita ei particula, id est, omnis, convertere illam et intueri, utrum etiam conversa vera esset: hoc est, utrum quemadmodum verum est, omnis homo animal mortale est; ita esset verum, omne animal mortale homo est: quo aliter invento, improbare definitionem propter illud vitium quo aliena comprehendit; non enim solus homo est animal mortale, sed etiam quaevis bestia. Haec igitur hominis definitio perfici solet, cum additur mortali rationale: nam homo est animal mortale rationale; atque ut omnis homo animal rationale mortale est, ita omne animal rationale mortale homo est. Plus continendo ergo superior definitio vitiosa erat, bestiam enim cum homine continebat: ista perfecta est; nam et omnem hominem, et nihil plusquam hominem tenet. Tenendo autem minus, ita vitiosa est si addas grammaticum; quanquam enim omne animal rationale mortale grammaticum homo sit, plures tamen homines, qui grammatici non sunt, hac definitione non continentur: et ob hoc ista per primam illam propositionem falsa est; cum autem convertitur, vera. Falsum est enim, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est; sed verum est, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Cum autem neque per primam propositionem, neque per conversionem enuntiata vera est, his singulis est profecto vitiosior: ut sunt istae duae, homo est animal candidum; aut, homo est animal quadrupes. Nam et si dicas, omnis homo animal candidum est; aut animal quadrupes, falsum dicis; et si convertas. Sed hoc inter se differunt, quod illa prima in aliquos homines cadit; nam plerique sunt homines candidi: haec altera in neminem, non enim quisquam homo quadrupes. Haec pro tempore ad explorandas definitiones didiceris, quemadmodum propositione atque conversione judicentur: sunt alia multa de hoc genere quae docentur, et verborum plena et tenebrarum, quae paulatim ubi opportunum videbitur, conabor ut discas.