50.
E. Fateor me deceptum, cum tibi concessi scientiam tunc esse cum aliquid firma ratione percipitur. Solos enim homines, cum hoc rogabas, intuebar: nam neque possum dicere ratione uti bestias, nec eis possum scientiam denegare. Sciebat enim, ut opinor, dominum suum canis, quem post viginti annos recognovisse perhibetur (Odyss. ρ, 291 sqq.), ut taceam de caeteris innumerabilibus. A. Dic mihi, oro te, si duae quaedam res tibi proponantur, una ad quam perveniendum sit, altera per quam pervenire possis; quam istarum pluris pendis, et quam cui praeponis? E. Quis dubitat eam praestare ad quam sit perveniendum? A. Ergo cum sint duae res quaedam scientia et ratio, per scientiam pervenimus ad rationem, an per rationem ad scientiam? E. Utraque res sibimet quantum arbitror, ita nexa est, ut per alterutram ad alteram perveniri possit. Namque ad ipsam rationem non perveniremus, nisi ad eam perveniendum esse sciremus. Praecessit ergo scientia, ut ad rationem per eam perveniremus. A. Quid? ad ipsam scientiam quam dicis praecedere, sine ratione pervenitur? E. Nunquam hoc dixerim: nam est ita summa temeritas. A. Per rationem igitur? E. Non ita est. A. Ergo per temeritatem? E. Quis hoc dixerit? A. Per quid igitur? E. Per nihil, quia scientia insita est nobis.