4.
E. Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima. A. Quomodo quaeris quanta sit? Non enim intelligo utrum ejus quasi spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemus enim quaerere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura ejus porrecta fuerit. Et item quantus vir fuerit, id est, quantae potentiae atque virtutis. E. Utrumque de anima scire cupio. A. Atqui illud superius dici non potest, nec omnino intelligi de anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima: corporea ista sunt, ut mihi videtur; et de consuetudine corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene praecipitur etiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universoque huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: non enim alia salus animae est, aut renovatio, aut reconcilaitio auctori suo. Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere non possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec latam, nec robustam, neque aliquid horum quae in mensuris corporum quaeri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet. [Col. 1038] E. Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur enim mihi quasi nihil esse anima, si nihil est horum. A. Prius ergo si videtur, ostendam tibi multas esse res quas non possis dicere nihil esse, nec tamen in eis invenire aliqua hujusmodi spatia, qualia in anima requiris: ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur, quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris aestimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde utrum vere nihil horum habeat, videbimus. E. Utere quo vis ordine ac modo, ego audire et discere paratus sum.