52.
A. Proveniat tibi plane ista constantia quam citissime potest: ita mihi placitam sententiam protulisti. Sed nunc fito quam praesentissimus ad ista quae volo. Quaero enim abs te, quid tibi interesse videatur inter rationem et ratiocinationem. E. Non satis valeo ista discernere. A. Hoc ergo intuere, utrum existimes homini jam adolescenti, vel viro, aut (ut omnem ambagem auferam) sapienti sine intermissione inesse rationem, dum mente sanus est, sicut bonam valetudinem corpori, dum peste ac vulneribus caret; an sicut ambulare, sedere, loqui, modo inesse, modo deesse. E. Sanae menti semper puto inesse rationem. A. Quid hoc? dum per ea quae conceduntur ac manifesta sunt, vel interrogando alium, vel connectendo alia, perducimus nos ad alicujus rei cognitionem; videturne tibi aut nos, aut quivis sapiens semper facere? E. Non semper: non enim semper homo quilibet aut sapiens, quantum opinor, vel secum vel cum alio quaerit aliquid disserendo: nam qui quaerit, nondum invenit; ita si semper quaerit, nunquam invenit. Sapiens autem jam invenit, ut nihil aliud dicam, vel ipsam sapientiam, quam, cum esset stultus, disserendo fortasse, aut quoquo modo alio poterat, requirebat. A. Recte dicis: quare intelligas volo non esse istam rationem, dum per ea quae conceduntur atque cognita sunt, ad aliquid incognitum ducimur: hoc enim non semper, ut jam consensimus, inest menti sanae; ratio autem semper.