• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXX.

58.

E. Quidnam id est, obsecro? A. Quia quanquam sit aliud sensus, aliud scientia, illud tamen non latere utrique commune est; ut ipsi homini et bestiae, quamvis plurimum differant, animal tamen esse commune est. Non latet enim quidquid animae apparet, sive per temperationem corporis, sive per intelligentiae puritatem; atque illud primum sensus, hoc autem alterum scientia sibi vindicavit. E. Manet ergo illa definitio tuta et probata? A. Manet vero. E. Ubinam ergo deceptus sum? A. Ubi rogavi, utrum omne quod non latet, sciatur: tu enim huic rogationi temere assensus es. E. Nam quid velles dicerem? A. Non continuo esse scientiam si quid non latet, sed si per rationem non latet: cum autem per corpus non latet, sensum vocari, si per seipsam non lateat corporis passio. An ignoras quibusdam philosophis et peracutis visum esse, ne idipsum quidem quod mente comprehenditur, ad nomen aspirare scientiae, nisi tam firma comprehensio sit, ut ab ea mens nulla ratione queat dimoveri?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy