• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXXI.

64.

Nunc autem accipe contra illud quo, ut sentio, multum moveris, non quod robustius de multis, sed quod brevius; neque quod mihi probabilius quam caetera, sed quod tibi aptius eligere potui. E. Dic, oro te, quam citissime potes. A. Primum illud dico, si maxime causa lateat, cur in concisione quorumdam corporum illa contingant, non continuo nos hoc uno ita perturbari oportere, ut tam multa quae superius luce clariora tibi visa sunt, falsa esse arbitremur. Fieri enim potest ut hujus rei causa nos lateat, quae vel humanae naturae occultata est; vel sit alicui homini cognita, nec iste a nobis interrogari possit; aut etiam hoc ingenio ipsi simus, ut satisfacere nobis interrogatus non possit. Numquidnam ex eo quidquid ex contraria parte firmissime didicimus, ac verissimum esse confitemur, labi nobis atque extorqueri decet? Atqui si illa maneant integra, quae interrogatus certa et indubia esse respondisti; nihil est quod istum vermiculum pueriliter metuamus, quanquam vivacitatis et numerositatis ejus causam non valeamus afferre. Si enim apud te de aliquo fixum immotumque constaret, quod esset vir bonus, eumque in latronum convivio quos persequerere deprehenderes, atque aliquo casu, antequam abs te interrogari posset, moreretur; quamlibet causam putares potius illius cum sceleratis conjunctionis atque convivii, etiamsi te semper lateret, quam scelus et societatem. Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planum tibi factum sit non loco animam contineri, atque ob hoc nullius talis esse quantitatis, qualem in corporibus cernimus, aliquam suspicaris esse causam, cur nonnullum animal concisum in omnibus partibus vivat; non eam tamen quod cum corpore anima concidi potuerit? Quam si reperire non possumus, quaerenda nonne est potius vera, quam falsa credenda?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung