• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT VII. *De metro quibus et quot minimum constituatur pedibus.*

15.

M. Dic igitur, metrumne arbitreris pedibus fieri, an pedes metro. D. Non intelligo. M. Pedesne conjuncti metrum creant, an metris conjunctis pedes creantur? D. Scio jam quid dicas, et conjunctis pedibus metrum fieri puto. M. Cur tandem id putas? D. Quia inter rhythmum et metrum hoc interesse dixisti, quod in rhythmo contextio pedum nullum certum habet finem, in metro vero habet: ita ista pedum contextio et rhythmi et metri esse intelligitur; sed ibi infinita, hic autem finita constat. M. Ergo unus pes metrum non est. D. Non utique. M. Quid unus pes et semipes? D. Ne hoc quidem. M. Quare? an quia metrum pedibus confit, nec utique possunt dici pedes, ubi minus quam duo sunt? D. Ita est. M. Inspiciamus igitur metra illa quae a me paulo ante commemorata sunt, et videamus quibus pedibus constent: non enim te in hoc genere animadvertendo rudem esse adhuc decet. Ea sunt autem:

Ite igitur, Camoenae Fonticolae puellae, Quae canitis sub antris Mellifluos sonores.

Satis haec esse ad id quod intendimus puto: tu jam metire ista, et quos habeant pedes renuntia. D. Omnino non possum: eos enim metiendos puto, qui sibi legitime copulari queunt; nec valeo me hinc expedire. Si enim primum chorium fecero, sequitur iambus, qui temporibus par est, sed non similiter plauditur: si dactylum, non sequitur alius qui ei saltem temporibus coaequetur: si choriambum, eadem difficultas est; quod enim restat, nec temporibus cum eo, nec plausu convenit. Quare aut hoc metrum non est, aut falsum est quod inter nos de pedum copulatione dissertum est: nam quid aliud dicam non invenio.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy