5.
M. Restat ut quaeramus cur sit in definitione scientia. D. Ita fiat: nam hoc flagitare ordinem memini. M. Responde igitur, utrum tibi videatur bene modulari vocem luscinia verna parte anni: nam et numerosus est et suavissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori congruit. D. Videtur omnino. M. Numquidnam liberalis hujus disciplinae perita est? D. Non. M. Vides igitur nomen scientiae definitioni pernecessarium. D. Video prorsus. M. Dic mihi ergo, quaeso te; nonne tales tibi omnes videntur, qualis illa luscinia est, qui sensu quodam ducti bene canunt, hoc est numerose id faciunt ac suaviter, quamvis interrogati de ipsis numeris, vel de intervallis acutarum graviumque vocum, respondere non possint? D. Simillimos eos puto. M. Quid? ii qui illos sine ista scientia libenter [Col. 1086] audiunt; cum videamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera bestiarum ad cantus moveri, avesque ipsas delectari suis vocibus (non enim nullo extra proposito commodo tam impense id agerent sine quadam libidine); nonne pecoribus comparandi sunt? D. Censeo: sed pene in omne genus humanum tendit haec contumelia. M. Non est quod putas. Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi volunt, quae non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero capi vel interdum, turpe atque indecorum est.