4.
M. Age, nunc ordine de his quoque renuntia pyrrhichiis:
Quid erit homo Qui amat hominem, Si amet in eo Fragile quod est? Amet igitur Animum hominis, Et erit homo Aliquid amans.
Quid haec videntur? D. Quid nisi suavissime atque integerrime currere? M. Quid ista? Bonus erit amor, Anima bona sit: Amor inhabitat, Et anima domus. Ita bene habitat, Ubi bona domus; Ubi mala, male.
D. Etiam ista continuata suavissime accipio. M. Nunc tres semis pedes, vide: Animus hominis est Mala bonave agitans. Bona voluit, habet; Mala voluit, habet.
D. Haec quoque interposito unius temporis silentio, jucunda sunt. M. Sequuntur quatuor pleni pyrrhichii; hos accipe, et judica: Animus hominis agit Ut habeat ea bona, Quibus inhabitet homo, Nihil ibi metuitur.
D. In his quoque certa et jucunda mensura est. M. Audi jam nunc novem syllabas breves; audi et judica: Homo malus amat et eget; Malus etenim ea bona amat, Nihil ubi satiat eum.
D. Prome nunc quinque pyrrhichios. M. Levicula fragilia bona, Qui amat homo, similiter habet.
D. Jam hoc sat est, et probo; nunc adde semipedem. M. Faciam: Vaga levia fragilia bona, Qui amat homo, similis erit eis.
D. Bene prorsus; ei sex jam exspecto pyrrhichios. M. Et hos audi: Vaga levicula fragilia bona, Qui adamat homo, similis erit eis.
D. Satis est; adde semipedem. M. Fluida levicula fragilia bona Quae adamat anima, similis erit eis.
[Col. 1131] D. Sat est, et bene est; da jam septem pyrrhichios. M. Levicula fragilia gracilia bona, Quae adamat animula, similis erit eis.
D. Accedat his semipes; nam hoc eleganter se habet. M. Vaga fluida levicula fragilia bona, Quae adamat animula, fit ea similis eis.
D. Octo pedes jam restare video, ut jam istas minutias evadamus. Quanquam enim approbent aures naturali quadam dimensione quod sonas, nolim te tamen tot breves syllabas quaerere; quas, ni fallor, contextas invenire in conjunctione verborum difficilius est, quam si eis miscere longas liceret. M. Nihil te fallit, et ut tibi probem gratulationem meam, quod hinc aliquando transire permittimur, metrum quod restat hujus generis sententia feliciore componam: Solida bona bonus amat, et ea qui amat habet. Itaque nec eget amor, et ea bona Deus est. D. Habeo cumulatissime perfecta metra pyrrhichii. Sequuntur iambica, de quibus mihi singulis bina exempla sufficiunt, quae nulla interpellatione audire delectat.