• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT VIII. *De dactylo.*

9.

M. Dactylus sequitur, qui semel dividi potest. An aliter putas? D. Imo ita est. M. Quota ergo ejus pars potest esse in silentio? D. Dimidia scilicet. M. Quid, si post dactylum trochaeo constituto, velit quispiam silere unum tempus, quod in brevi syllaba dactylo debetur implendo? quid respondebimus? Non enim possumus dicere minus quam spatium semipedis sileri non oportere. Ratio enim superius tractata non minus, sed amplius quam semipedis tempus silendum non esse persuaserat. Nam utique minus quam semipes siletur in choriambo, ubi post ipsum choriambum bacchius collocatur, cujus exemplum est, Fonticolae puellae. Unius enim brevis syllabae spatio hic nos silere cognoscis, quod sex temporibus debetur implendis. D. Verum dicis. M. Constituto ergo trochaeo post dactylum, licebitne etiam unum tempus silere? D. Ita cogor fateri. M. Quis te tandem cogeret, si meminisses superiorum? Hoc enim tibi accidit, quod de indifferentia ultimae syllabae, et quomodo sibi ultimam longam vindicent aures, ubi restat spatium quo porrigatur, etiamsi brevis sit, quid demonstratum fuerit oblitus es. D. Jam intelligo: nam utique si ultimam syllabam brevem, quando restat silentium, longam aures accipiunt, sicut superiore ratione exemplisque cognovimus; nihil intererit utrum post dactylum trochaeus, an spondeus locetur. Quamobrem cum repetitio distinguenda silentio est, unam longam syllabam oportet post dactylum ponere, ut duorum temporum spatio sileamus. M. Quid si pyrrhichius ponatur post dactylum, rectene fieri putas? D. Non recte: nam utrum idem sit, an iambus, nihil interest: siquidem pro iambo eum necesse est accipi propter ultimam, quam longam exigunt aures, quia restat silentium. Iambum autem non oportere poni post dactylum, propter diversitatem levationis et positionis, quarum neutram oportet in dactylo habere tria tempora, quis non intelligat?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung