• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XV. *Item de silentio in metris interponendo.*

26.

Sed illud notandum est, in principio posito minus pleno pedi, aut ibidem reddi debitum per silentium, sicuti est, Jam satis terris nivis atque dirae: aut in fine, velut, Segetes meus labor. Minus autem pleno pedi qui in fine ponitur, aut ibidem restitui silentio, quod debetur, ut in illo, Ite igitur Camoenae: aut in aliquo de mediis loco, veluti in hoc, Ver blandum viget arvis, adest hospes hirundo. Unum enim tempus quod debetur ultimo bacchio, vel post totum numerum sileri potest, vel post primum ejus numeri pedem molossum, vel secundum ionicum a minore. Quod vero mediis forte minus plenis pedibus debiti est, non nisi ibidem reddi potest: ut est,

Tuba terribilem sonitum dedit aere curvo.

Si enim sic metiamur hoc metrum, ut primum faciamus anapaestum, secundum ionicum quemlibet in syllabis quinque, soluta scilicet longa vel prima vel ultima in duas breves, tertium choriambum, ultimum bacchium: tria erunt tempora in debito, unum extremo bacchio reddendum, et duo anapaesto primo, ut sena compleantur. Sed hoc totum spatium trium temporum in fine sileri potest. At si ab integro pede incipias, quinque syllabas primas pro quolibet ionico [Col. 1142] metitus, sequitur choriambus: inde jam pedem integrum non invenies: quocirca unius longae spatio silere oportebit: quo annumerato, choriambus alter implebitur; bacchio reliquo metrum clausuro, cui tempus unum debitum silebis in fine.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung