• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XVI. *De pedum commixtione, et de metrorum copulatione.*

34.

Nec minus miraculum edit antispastus, cui si nullus alius pedum, aut certe solus diiambus misceatur, patitur iambo metrum claudi, cum aliis autem positus nullo modo; et cum dichorio quidem propter ipsum dichorium; itaque hoc minime miror. Cum caeteris vero senum temporum pedibus, cur memoratum trium temporum pedem in fine repudiet, nescio quae est causa secretior fortasse quam ut a nobis erui atque ostendi queat: sed hoc ita esse his exemplis probo. Nam ista duo metra, Potestate placet, potestate potentium placet, nemo ambigit suaviter singula repeti cum silentio trium temporum in fine. At ista insuaviter cum eodem silentio: Potestate praeclara placet. Potestate tibi multum placet. Potestate jam tibi sic placet. Potestate multum tibi placet. Potestatis magnitudo placet. Quod ad sensum attinet, peregit officium suum in hac quaestione, et quid acceperit, et quid exploserit indicavit: sed de causa cur ita sit, ratio consulenda est. Ac mea quidem in tanta obscuritate nihil aliud videt, nisi cum diiambo antispastum dimidiam partem priorem habere communem: nam uterque a brevi et longa incipit; posteriorem autem cum dichorio: longa enim et brevi ambo finiuntur. Itaque antispastus vel solus tanquam suam priorem dimidiam, vel cum diiambo cum quo eam communiter habet, collocatus, patitur in fine metri esse iambum; et cum dichorio pateretur, si eidem dichorio talis terminus conveniret: cum caeteris autem non patitur, quibus tali societate non jungitur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité