37.
Sane arbitror jam te intelligere, innumerabilia genera esse metrorum, quae quingenta sexaginta octo inveneramus, cum et de silentiis non nisi finalibus exempla essent data, et nulla pedum commixtio facta esset, et nulla solutio longarum in duas breves, quae pedem ultra syllabas quatuor porrigeret. At si adhibita omni silentiorum interpositione, et omni pedum commixtione, et omni solutione longarum colligere numerum metrorum velis; tantus existit, ut nomen ejus fortasse non suppetat. Sed haec exempla quae a [Col. 1147] nobis sunt posita, et quaecumque alia poni possunt, quanquam ea et poeta in efficiendo approbet, et in audiendo natura communis; tamen nisi ea docti et [Col. 1148] exercitati hominis pronuntiatio commende auribus, sensusque audientium non sit tardior quam humanitas postulat, non possunt ea quae tractavimus vera judicari. Sed quiescamus aliquantulum, et de versu deinceps disseramus. D. Ita fiat.