4.
M. Quinque igitur et septem semipedes versum heroicum in duo membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum temporum constare notissimum est: et sine concinnitate quidem duorum membrorum, sive ista, sive aliqua alia, versus nullus est. In quibus omnibus hoc ratio demonstravit esse servandum, ut non possit pars prior in posteriore, et posterior in priore loco poni. Quod si aliter fuerit, non jam versus, nisi nominis abusione, dicetur: erit autem rhythmus et metrum, qualia rarissime longis carminibus interponere quae versibus contexuntur, non indecorum est: quale idem ipsum est quod paulo ante commemoravi: Cornua velatarum vertimus antennarum. Quamobrem non mihi versus ex eo appellatus videtur, ut nonnulli putant, quod a certo fine ad ejusdem numeri caput reditur, ut nomen ductum sit ab iis qui se vertunt dum via redeunt; nam hoc illi cum his etiam metris, quae versus non sunt, apparet esse commune: sed magis fortasse a contrario nomen invenit, ut quemadmodum grammatici deponens verbum quod r litteram non deponit, sicuti est, lucror, et, conqueror, appellaverunt; ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in alterius loco salva lege numerorum constituitur, quia verti non potest, versus vocetur. Sed utramlibet harum originem vocabuli tu licet probes, vel utramque improbes, et aliam quaeras, aut contemnas mecum totum hoc quaestionis genus; nihil ad hoc tempus pertinet. Cum enim satis res ipsa quae hoc nomine significatur, appareat, non est de verbi stirpe laborandum. Nisi quid habes ad haec. D. Ego vero nihil, sed perge ad caetera.