5.
M. Sequitur ut de versus termino requiramus. Nam et hunc aliqua differentia notatum atque insignitum esse voluerunt, vel potius ipsa ratio. An tu non arbitraris melius esse ut finis, quo provolutio numeri coercetur, non perturbata temporum aequalitate, tamen emineat; quam si cum caeteris partibus quae finem non faciunt, confundatur? D. Quis dubitat hoc esse melius, quod est evidentius? M. Considera ergo, utrum recte insignem finem versus heroici spondeum pedem quidam esse voluerint. Nam in quinque aliis locis vel hunc vel dactylum licet ponere; in fine autem non nisi spondeum; nam quod trochaeum putant, propter indifferentiam fit ultimae syllabae, de qua in metris satis locuti sumus. Sed secundum hos iambicus senarius aut non erit versus, aut erit sine ista finis eminentia; utrumque autem absurdum est. Nam neque quisquam unquam, sive doctissimorum hominum, sive mediocriter, vel etiam tenuiter eruditorum versum esse dubitavit, Phaselus ille quem videtis hospites (Catullus ); et quidquid in verbis est tali numerositate formatum: et gravissimi auctores eo quo peritissimi, nullum sine insigni fine versum putandum esse censuerunt. [Col. 1150]