7.
M. Attende igitur hunc versum, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas, qui trochaicus dicitur, et metire illum, atque responde quod inveneris de membris ejus et numero pedum. D. De pedibus quidem facile responderim: liquet enim eos septem et semis esse. De membris autem non satis aperta res est; multis enim locis partem orationis finiri video: verumtamen opinor esse istam partitionem in octavo semipede, ut praecedens membrum sit, Roma, Roma, cerne quanta; subsequens autem, sit deum benignitas. M. Quot semipedes habet? D. Septem. M. Ipsa ratio te duxit omnino. Cum enim nihil sit aequalitate melius, eamque in dividendo appetere oporteat; si minus potuerit obtineri, vicinitas ejus quaerenda est, ne ab ea longius aberremus. Itaque cum hic versus omnes quindecim semipedes habeat, non potuit aequius quam in octo et septem dividi: nam eadem est in septem et octo vicinitas. Sed ita non servaretur nota finis in tempore breviore, ut eam servandam ratio ipsa praecipit: nam si talis versus esset, Roma cerne quanta sit tibi deum benignitas, ut inciperet membrum in his semipedibus septem, Roma cerne quanta sit, et in his octo alterum terminaretur, tibi deum benignitas; non posset versum semipes claudere: octo enim semipedes quatuor integros pedes faciunt. Simul incideret alia deformitas, ut non eosdem pedes in membro extremo quos in primo metiremur, et prius membrum potius finiretur nota brevioris temporis, id est semipede, quam posterius, cui hoc finis jure debetur. Nam in illo tres trochaei semis, Roma cerne quanta sit: in hoc quatuor iambi scanderentur, tibi deum benignitas. Nunc vero et trochaeos in utroque membro scandimus, et semipede versus clauditur, ut spatii brevioris notam terminus teneat. Nam sunt in [Col. 1151] priore quatuor, Roma, Roma cerne quanta; in posteriore autem tres semis, sit deum benignitas. An contradicere aliquid paras? D. Nihil omnino, et libenter assentior.