• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT IX. *Membra semipedum sex et septem. Membra semipedum octo et septem. Membra semipedum novem et septem.*

17.

Nunc itaque considera, utrum in duobus membris quorum primum exhibeat semipedes sex, alterum septem, reperiatur ea aequalitas ut rite esse versus queat. Nam post quinque et septem semipedes hunc esse discutiendum vides. Hujus autem exemplum est: Roma, cerne quanta sit deum benigniias. D. Video primum membrum posse in partes distribui, quae habeant ternos semipedes, secundum in tres et quatuor. Quare junctis aequalibus fiunt sex semipedes, tres vero et quatuor septem sunt, et non aequantur illi numero. Sed si duo et duo in ea parte ubi quatuor sunt, et duo et unum in ea parte ubi tres sunt, consideremus, junctis partibus quae binos habent, fit summa quaternaria: junctis autem illis quarum in una duo sunt, in alia unum, si etiam ista tanquam sint quatuor accipiamus, propter unius cum caeteris numeris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt summam senariam, quam cum septem fuissent.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité