21.
M. Ne propera: disputamus enim jam de senariorum versuum excellentia, et prius tibi cupio demonstrare, si potero, decentissimos senarios, nisi duorum istorum generum esse non posse, quae omnium etiam sunt celeberrima, quorum unum est heroicum, ut, Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris, quod usus metitur spondeo et dactylo, subtilior ratio spondeo et anapaesto: alterum quod iambicum dicitur, et eadem ratione invenitur trochaicum. Nam credo tibi manifestum esse longis syllabis, nisi breves interponantur, obtundi quodam modo spatia sonorum; item nisi brevibus longae, nimis concisa et quasi tremula fieri; neutra esse temperata, quamvis temporum aequalitate aures impleant. Quamobrem nec illi versus qui sex pyrrhichios, et sex proceleumaticos habent, aspirant ad heroici dignitatem, nec illi ad trochaici qui sex tribrachos habent. Huc accedit, quia in istis quos caeteris ipsa ratio praeponit, si membra praeposteres, totum ita commutabitur, ut alios etiam [Col. 1158] pedes necessario metiamur. Itaque inconversibiliores, ut ita dicam, sunt quam illi qui aut omnibus brevibus, aut longis omnibus constant. Et ideo sive quinque et septem, sive septem et quinque semipedibus membra in his temperatioribus ordinentur, nihil interest: neutro enim horum ordine converti versus potest sine tanta commutatione, ut aliis pedibus currere videatur. In illis autem si carmen coeptum erit talibus versibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oporteat eos miscere in quibus septeni priores sunt, ne jam liceat omnes convertere: non enim a conversione revocat ulla pedum commutatio. Sed tamen heroicis conceditur spondeos omnes rarissime interponere, quod quidem posterior aetas haec nostra minime probavit. Trochaicis autem sive iambicis, cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat, habere tamen in hujuscemodi carminibus versum solutum in omnes breves, turpissimum judicatum est.