• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT XII. *Senarii versus cur aliis praestantiores.*

26.

M. Age, nunc commemora membrum versus heroici brevius, quot semipedes habeat. D. Quinque. M. Dic exemplum. D. Arma virumque cano. M. Num igitur aliud desideras, nisi ut alii septem semipedes cum istis quinque aliqua aequalitate conveniant? D. Nihil prorsus aliud. M. Quid? septem semipedes possuntne aliquem versum complere per se? D. Possunt vero: nam tot semipedes habet primus ac minimus versus, annumerato in fine silentio. M. Recte dicis: sed ut versus esse possit, quomodo in duo membra dividitur? D. In quatuor scilicet, et tres semipedes. M. Duc ergo in legem quadrati has partes singulas, et vide quid faciant quatuor quater. D. Sexdecim. M. Quid tria ter? D. Novem. M. Quid totum simul? D. Viginti quinque. M. Septem ergo semipedes quoniam possunt habere duo membra, singulis membris suis ad quadratorum rationem relatis, vigesimum quintum numerum in summa faciunt; et est una pars versus heroici. D. Ita est. M. Altera igitur pars quae habet quinque semipedes, quoniam non potest in duo membra [Col. 1161] dividi, et debet aliqua aequalitate concinere, nonne tota in quadratum ducenda est? D. Nihil aliud omnino censeo, et jam tandem agnosco aequalitatem mirabilem. Quinque enim quinquies ducta eadem viginti quinque consummant. Nec ergo immerito senarii versus caeteris celebratiores nobilioresque facti sunt: dici enim vix potest quantum inter illorum aequalitatem in membris imparibus, et aliorum omnium intersit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité