• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT IV. *Quintum genus numerorum in ipso naturali judicio sentiendi. Ex quinque recensitis numerorum generibus quodnam antecellat.*

6.

M. Age, nunc dic mihi quinque horum quod maxime excellat. D. Hoc quintum puto. M. Recte putas: non enim de illis posset, nisi excelleret, judicare. Sed rursus quaero, caeterorum quatuor quod maxime probes. D. Illud profecto quod est in memoria; quia video ibi diuturniores esse numeros, quam cum sonant, vel cum audiuntur, vel cum aguntur. M. Praeponis ergo factos facientibus: nam istos qu sunt in memoria, ab illis aliis imprimi paulo ante dixisti. D. Nollem praeponere: sed rursus quomodo non praeponam diuturniora minus diuturnis, non video. [Col. 1166] M. Non te istuc moveat. Non enim sicut aeterna temporalibus, ita ea quae diutius abolentur, iis quae breviore tempore transeunt, praeferenda sunt. Quia et sanitas unius diei profecto est melior, quam multorum dierum imbecillitas. Et si optanda optandis comparemus, melior est unius diei lectio, quam plurium scriptio, si eadem res uno die legatur, quae pluribus scribitur. Ita numeri qui sunt in memoria, etsi diutius manent quam illi a quibus imprimuntur, non eos tamen anteponere oportet eis quos agimus, non in corpore, sed in anima: utrique enim praetereunt, alii cessatione, alii oblivione. Sed illi quos operamur, etiam nondum cessantibus nobis successione sequentium videntur auferri, dum primi secundis, et secundi tertiis, atque ita deinceps priores posterioribus praetereundo concedunt locum, donec ultimos perimat ipsa cessatio. Oblivione vero plures simul numeri, quamvis paulatim, absterguntur: nam nec ipsi aliquandiu manent integri. Quod enim post annum, verbi gratia, in memoria non invenitur, etiam post unum diem jam minus est: sed non sentitur ista diminutio: non tamen falso ex eo conjicitur, quia non utique pridie quam compleatur annus repente totum evolat: unde intelligi datur, ab illo tempore quo inhaeret memoriae, incipere labi. Hinc est illud quod plerumque dicimus, Tenuiter memini, cum aliquid post tempus recordando repetimus, antequam plane totum excidat. Quapropter utrumque hoc numerorum genus mortale est. Verumtamen facientes factis jure anteponuntur. D. Accipio, et probo.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy