• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT VIII. *Numeri caeteri judicialium examini subjiciuntur.*

20.

Sed quoquo modo se habeant hi numeri judiciales, eo certe praestant quod dubitamus, vel difficile pervestigamus utrum mortales sint. De caeteris autem quatuor generibus nec quaestio est quin mortales sint; quorum etsi quosdam non comprehendunt, quia ultra ipsorum jura porrecti sunt, genera tamen ipsa suo examini vindicant. Nam et illi progressores cum aliquam in corpore numerosam operationem appetunt, latente istorum judicialium nutu modificantur. Quod enim nos vel ambulantes ab imparibus passibus, vel percutientes ab imparibus intervallis plagarum, vel edentes vel bibentes ab imparibus malarum motibus, scalpentes denique ab imparibus unguium ductibus; [Col. 1174] et ne per multas alias operationes percurram, quod nos in qualibet attentione agendi aliquid per corporis membra ab imparibus motibus refrenat et cohibet, et quamdam parilitatem tacite imperat; idipsum est judiciale nescio quid, quod conditerem animalis insinuat Deum: quem certe decet credere auctorem omnis convenientiae atque concordiae.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité