• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XIV. *Ad Dei amorem provocatur anima ex numerorum et ordinis ratione quam in rebus diligit.*

43.

M. Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus [Col. 1186] inquinationem et aggravationem animae consideravimus, videamus quaenam illi actio divinitus imperetur, qua purgata atque exonerata revolet ad quietem, et intret in gaudium Domini sui? D. Ita fiat. M. Quid me putas hinc diutius debere dicere, cum divinae Scripturae tot voluminibus et tanta auctoritate et sanctitate praeditis, nihil nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et diligamus proximum nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos humanae actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione mundabimur. An aliud existimas? D. Nihil equidem aliud. Sed quam hoc auditu breve est, tam factu difficile atque arduum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité