4.
M. Age, nunc collationes ipsas videamus: nam una brevis syllaba ad unam brevem syllabam quaero quam rationem tibi habere videatur, vel hi motus inter se quid vocentur. Meministi enim, nisi fallor, in superiore sermone nos omnibus motibus, qui inter se aliqua numerositate conveniunt, imposuisse vocabula. D. Aequales eos memini nominatos: tantumdem enim ad sese habent temporis. M. Sed istam collationem syllabarum qua sibi jam conferuntur ut habeant ad se aliquos numeros, num censes sine vocabulo esse relinquendam? D. Non puto. M. Atqui scias, veteres pedem nuncupasse talem collationem sonorum. Sed quousque pedem progredi ratio sinat, diligenter advertendum est. Quamobrem jam dic etiam, brevis et longa syllaba qua sibi ratione conferuntur? D. Opinor, ex illo genere numerorum, quos complicatos vocavimus, istam collationem manare: siquidem in ea simplum ad duplum collatum esse video, id est unum tempus brevis syllabae ad duo tempora longae syllabae. M. Quid si ita ordinentur, ut prius longa, deinde brevis syllaba pronuntietur? num quia ordo mutatus est, ideo complicatorum numerorum ratio non manet? Nam ut in illo pede simplum ad duplum, ita in isto duplum ad simplum invenitur. D. Ita est. M. Quid? in pede duarum longarum, nonne duo tempora duobus temporibus conferuntur? D. Manifestum est. M. Ex qua ergo ratione ducitur ista collatio? D. Ex eorum scilicet qui aequales appellati sunt.