21.
M. Atqui scias veteres miscendos judicasse istos pedes, et horum mixtione versus compositos condidisse. Sed ne te auctoritate premere videar, accipe aliquid horum versuum, et vide utrum offendat auditum. Si enim non modo non offenderit, sed etiam delectaverit, nulla erit ratio hujus mixtionis improbandae. Versus autem ii sunt quos advertas volo:
At consona quae sunt, nisi vocalibus aptes, Pars dimidium vocis opus proferet ex se: Pars muta soni comprimet ora molientum: Illis sonus obscurior impeditiorque, Utrumque tamen promitur ore semicluso.
1 [Col. 1112] Satis esse arbitror ad judicandum id quod volo. Quare dic, quaeso, utrum nihil tuas aures numerus iste permulserit. D. Imo nihil mihi videtur currere ac sonare festivius. M. Considera igitur pedes, invenies profecto cum sint quinque versus, duos primos solis ionicis currere, tres posteriores habere admixtum dichorium, cum omnes omnino sensum nostrum communi aequalitate delectent. D. Jam hoc animadverti, et facilius te pronuntiante. M. Quid ergo dubitamus consentire veteribus non eorum auctoritate, sed ipsa jam ratione victi, qui censent eos pedes qui ejusdem temporis sunt rationabiliter posse misceri, si habeant legitimam, quamvis diversam percussionem? D. Cedo jam prorsus: nam me ille sonus quidquam contradicere non sinit.
-
Terentianus. ↩