• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT VI. *Signa sui significativa.*

17.

Aug. Transeamus ergo hinc, et jam dic mihi utrum sicut omnia verba nomina, et omnia nomina verba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina vocabula, et omnia vocabula nomina esse videantur. Ad. Plane inter haec quid distet praeter diversum syllabarum sonum non video. Aug. Nec ego interim resisto, quanquam non desint qui etiam significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe animadvertis ad ea jam signa nos pervenisse, quae se invicem significent, nulla praeter sonum distantia, et quae seipsa significent cum caeteris omnibus partibus orationis. Ad. Non intelligo. Aug. Non ergo intelligis et nomen vocabulo et vocabulum nomine significari; et ita ut praeter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen [Col. 1205] pertinet: nam et speciale nomen dicimus, quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat. Ad. Intelligo. Aug. At hoc est quod dixi, se invicem significare vocabulum et nomen.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De magistro (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Über den Meister (ChatGPT) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung