1.
Augustinus: Quid tibi videmur efficere velle [P. 1193]cum loquimur?
Adeodatus: Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere, aut discere.
Augustinus: Unum horum video et assentior: nam loquendo nos docere [P. 1194] velle manifestum est; discere autem quomodo?
Adeodatus: Quo tandem censes, nisi cum interrogamus?
Augustinus: Etiam tunc nihil aliud quam docere nos velle intelligo. Nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges, nisi ut eum quem interrogas doceas quid velis?
Adeodatus: [P. 1195] Verum dicis.
Augustinus: Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut doceamus appetere.
Adeodatus: Non plane video: nam si nihil est aliud loqui quam verba promere, video nos id facere cum cantamus. Quod cum soli saepe facimus, nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid velle.
Augustinus: At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere illum qui commemorat, non resisto tibi: et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos; quod etiam dum cantamus, efficimus: an tibi non videtur?
Adeodatus: Non prorsus: nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi.
Augustinus: Video quid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quae quoniam verbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam et tibiis et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest: an quidquam est quod contradicas?
Adeodatus: Nihil sane.