• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De magistro De magistro (PL)
CAPUT IX. *An res quaeque, vel ejus cognitio pluris habenda sit quam ipsius signa.*

25.

Aug. Jam ergo intelligas volo, res quae significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quidquid enim propter aliud est, vilius sit necesse est quam id propter quod est; nisi tu aliud existimas. Ad. Videtur mihi non temere hic esse assentiendum: nam cum dicimus, Coenum, longe hoc nomen arbitror rei [Col. 1210] quam significat antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; coenum enim nomen, mutata una littera coelum est; inter illa vero quae his nominibus significantur, quantum distet videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re quam significat odimus; et propterea hoc illi jure antepono: libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus. Aug. Vigilantissime omnino. Itaque falsum est, omnes res pluris quam earum signa esse pendendas. Ad. Ita videtur. Aug. Dic ergo mihi quid arbitreris eos secutos esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt; vel utrum eos probes, an improbes. Ad. Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo, nec quid fuerint secuti scio. Aug. Potesne saltem scire quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias? Ad. Hoc plane possum: nam significare volo, ut eum cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoneri oportere arbitror. Aug. Quid? ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri, quod vel tu exhibes commode per hoc nomen, vel exhibetur tibi; nonne charius quam ipsum nomen habendum est? Ad. Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam; sed non ideo etiam rem ipsam puto.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De magistro (PL)
Translations of this Work
Über den Meister (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy