28.
Augustinus: Mire omnino te video et tenuisse quid concesseris, et explicasse quid senseris. Sed, ut opinor, intelligis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat cum dicimus, Vitium, melius esse quam id quod significat; cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quatuor atque consideres, nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum secundo jure praeponimus. Hoc enim positum nomen in carmine, cum ait Persius, Sed stupet hic vitio 1, non modo nihil vitii fecit in versu, sed nonnihil etiam ornatus dedit: cum tamen res ipsa quae significatur hoc nomine, in quocumque inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio videmus excellere. Hujus enim cognitio nominis vilis est prae cognitione vitiorum.
Adeodatus: Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines qui vitia quae vitare non possunt, coguntur agnoscere.
Augustinus: Potes hoc modo cognitioni hujus nominis ipsam quoque virtutum cognitionem negare praeferendam: quia virtutem videre nec tenere, supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut puniantur optavit 2.
Adeodatus: Deus hanc avertat amentiam: jam enim intelligo non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas; sed eos omnium miserrimos judicandos, sicut et Persium judicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat.
Augustinus: Bene intelligis: sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subjecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cognitioni praeferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo quod effectum est, cognitionem erum quae significantur, etsi non cognitione [P. 1212] signorum, ipsis tamen signis esse potiorem. Quare jam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum quas sine signis monstrari posse dicebamus per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, jacere, atque hujusmodi caetera.
Adeodatus: Jam recolo quid dicas.
