5.
Ad. Miror te nescire, vel potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quaeris eas quae, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quaeris. Prior itaque tu sine verbis quaere, ut ego deinde ista conditione respondeam.
Augustinus: Jure agis, fateor: sed si quaererem istae tres syllabae quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamen verba referente.
Adeodatus: Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo.
Augustinus: Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitatem?
Adeodatus: Ita est.
Augustinus: Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum praesentes sunt, doceri sine verbis possint?
Adeodatus: Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam, id est omnia quae in corporibus sentiuntur.
Augustinus: Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint.
Adeodatus: Bene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia quae ad caeteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari.
Augustinus: Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera huju modi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt.
Adeodatus: Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid significet posset ostendere.
