CAP. 9.
[1] Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem et alium filium et alium spiritum (male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat patris et filii et spiritus : necessitate autem hoc dico cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes) non tamen diversitate alium filium a patre sed distributione, nec divisione alium sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo alias ab alio.
[2] pater enim tota substantia est, filius vero, derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia pater maior me est: a quo et minoratus canitur in psalmo, Modicum quid citra angelos. sic et pater alias a filio, dum filio maior, dum alias qui generat alius qui generatur, dum alius qui mittit alius qui mittitur, dum alius qui facit alius per quem fit.
[3] bene quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit sed dispositionem : Rogabo enim, inquit, patrem et alium advocatum mittet vobis, spiritum veritatis. sic alium a se paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter oeconomiae observationem.
[4] ipsum quod pater et filius dicuntur nonne aliud ab alio est? utique omnia quod vocantur hoc erunt, et quod erunt hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est est, non non: nam quod amplius est hoc a malo est.
