CAP. 1.
[1] Varie diabolus aemulatus est veritatem. adfectavit illam aliquando defendendo concutere. unicum dominum vindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Iesum Christum. excidit sibi coluber, quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scriptures de quibus tunc temptationem struebat :
[2] Si tu es filius dei, dic ut lapides isti panes fiant ; item, Si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim quod mandavit angelis suis super te, utique pater, ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas.
[3] aut numquid mendacium evangeliis exprobrabit dicens, Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi ideo et accessi, ideo et temptavi ; ceterum si filius dei esset nunquam illum fortasse dignarer? sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornavit, ut Praxean.
[4] nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breve carceris taedium, quando etsi corpus suum tradidisset exurendum nihil profecisset, dilectionem dei non habens cuius charismata quoque expugnavit.
[5] nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit et haeresim intulit, paracletum fugavit et patrem crucifixit.
[6] fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae : traductae dehinc per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur. denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos apud quos tunc gesta res est.
[7] exinde silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. avenae vero illae ubique tunc semen excusserant : ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu: si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.