• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 13.

[1] Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, puta interim. et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos : Thronus tuus, deus, in aevum, virga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.

[2] si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, affirmat et hic duos deos +pro virga regni tui+. inde et Esaias ad personam Christi, Et Seboin, inquit, viri elati, ad te transibunt et post te sequentur vincti manibus et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster et nesciebamus, deus Israelis. et hic enim dicendo Deus in te, et Tu deus, duos proponit, qui erat in Christo et Christum ipsum.

[3] plus est quod in evangelio totidem invenies : In principio erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo: unus qui erat, et alius penes quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatuni est? brachium enim tuum non dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi vellet.

[4] etiam adhuc antiquior Genesis : Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega scripta, aut quis es ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse, Ego dixi, Vos dii estis et filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum : ut si homines per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico dei filio et domini nomen iure contulisse.

[5] ergo, inquis, provocabo te ut hodie quoque ex auctoritate istarum scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. absit. nos enim, qui et tempora et causas, scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti non hominum discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae quae facit numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi quoniam non ita traditum est.

[6] duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus : non quasi non et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et domini - nemo enim alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur - et futurum erat ut ipse pater descendisse videretur quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est.

[7] at ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod ipse qui numerum retro fecerat factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem : ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae divinitatis.

[8] nam et lacere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici quorum dei plures.

[9] itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar ut si pariter nominandi fuerint pater et filius deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus : Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aevum omne.

[10] nam et radium solis seorsum solem vocabo : solem autem nominans cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam etsi soles duos faciam, tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Praxean
Übersetzungen dieses Werks
Against Praxeas vergleichen
Contre Praxéas vergleichen
Gegen Praxeas. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Appendix - Against Praxeas

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung