CAP. 18.
[1] Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant perturbat illos scriptura si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus, atque idem et filius et pater.
[2] porro non periclitatur scriptura ut illi de tua argumentatione succurras ne sibi contraria videatur : habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat : salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur.
[3] igitur unus deus pater, et absque eo alius non est: quod ipse inferens non filium negat sed alium deum: ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum etsi non nominatum.
[4] atquin si nominasset illum separasset, ita dicens, Alius praeter me non est visi filius meus : alium enim etiam filium fecisset quem de aliis excepisset. puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est nisi radius meus : nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis : etiam propter haereticos, qui sicut nationes manibus ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum.
[5] igitur et cum se unum pronuntiabat filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius absque me non est, qui se unicum sed cum filio ostendit cum quo caelum solus extendit.