CAP. 19.
[1] Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient : Extendi, inquit, caelum solus : quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
[2] aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum ego aderam illi? et si dixit, Quis cognovit sensum domini et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait quae illi aderat. in ipso tamen et cum illo universa compingebat non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris : quis enim scit quae sunt in deo nisi spiritus qui in ipso est? - non qui extra ipsum. erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum.
[3] sed et evangelium recusetur quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius.
[4] ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur : Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans, sistens verba filii sui? - dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite.
[5] ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii erit vox, Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum quia solus operationi patris ministravit.
[6] idem erit dicens, Ego primus, et in superventura ego sum, primum scilicet omnium sermo: In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater, non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus,
[7] igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos :
[8] et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui etsi deus dicatur quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat sed unum, hoc ipso quod et deus ex unitate patris vocari habeat.