• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 20.

[1] Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alias praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et Qui me viderit vidit et patrem, et Ego in patre et pater in me.

[2] his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volant cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora.

[3] sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt et posteriora adversus priora suscipiunt. regula autem omni rei semper ab initio constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in paucioribus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Praxean
Translations of this Work
Against Praxeas Compare
Contre Praxéas Compare
Gegen Praxeas. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Appendix - Against Praxeas

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy