CAP. 21.
[1] Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat : In principio erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo ; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.
[2] nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alias ostenditur qui fuerit a principio, alias apud quem fuit : alium sermonem dei, alium deum - licet et deus sermo, sed qua dei filius non qua pater - alium per quem omnia, alium a quo omnia.
[3] alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. quo alium dicamus, necesse est non eundem
[4] inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. certe filius dei semper, sed non ipse cuius est filius. hoc eum Nathanael statim sensit, sicut et alibi Petrus : Tu es filius dei. hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens, Quia dixi Vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans cui non caro neque sanguis revelasset quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est.
[5] quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat, dei filium Christum.
[6] cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. cum ad Nicodemum dicit, Ita, inquit, dilexit deus mundum ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat sed habeat vitam sempiternam : et rursus, Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum non iudicatur; qui non crediderit in illum iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei.
[7] Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu cum tingeret, Pater, inquit, dilexit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei non videbit deum sed ira dei manebit super eum.
[8] quem vero Samaritidi ostendit? si Messiam qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, quia et alibi Christus dei filius, non pater, dictus est.
[9] exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos de paralytici sanitate, Pater meus usque modo operatur et ego operor : Pater et ego, filius dicit. denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo.
[10] tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit eadem et filius facit: pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit, et maiora istis opera demonstrabit illi, ut vos miremini; quomodo enim
[11] amen amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei qui me misit habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transit de morte in vitam.
[12] amen dico vobis, quod veniet bora qua mortui audient vocem filii dei et cum audierint vivent : sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate quia filius hominis est - per carnera scilicet, sicut et filius dei per spiritum eius.
[13] adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me.
[14] subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem sed filium fuisse qui videbatur et audiebatur.
[15] denique dicit, Ego veni in patris mei nomine et non me recepistis - adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine.
[16] interrogantibus autem quid facete debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit.
[17] panem quoque se adfirmat quem pater praestaret de caelo; ergo omne quod ei daret pater ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset non ut suam sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse nisi quem pater adducat; omnem qui a patre audisset et didicisset, venire ad se: Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem per quem docti fiant.
[18] at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus : patrem illum esse an patris Christum?
