• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Praxean

Cap. 22.

[1] Cuius autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se ne ipse esset Christus, utique non pater sed filius, Meque scitis, inquit, unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum.

[2] non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc tempus, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. at ubi se negat esse solum - Sed ego, inquit, et qui me misit pater - nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse:

[3] siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit, Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non citeretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio sed duorum.

[4] item interrogatus ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos, quod si ipsum nossent patrem nossent : non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest.

[5] Qui me, ait, misit verax est, et ego quae ab eo audivi ea et loquor in mundum : interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum ; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc, inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. et hoc ad testimonium individuorum duorum.

[6] item in altercatione Iudaeorum, ex- probrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum loquor, et vos quod vidistis penes patrem vestrum id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum quam audivit a deo: et, Si deus esset pater vester dilexis- setis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine): , Ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum : et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem vos dicitis deum esse vestrum nec nostis illum; est ego novi eum, et si dicam Non novi, ero similis vestri mendax; sed novi illum et sermonem eius servo.

[7] at cum subiungit, Abraham diem meum vidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere : cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit quem credendum esse dixerat.

[8] dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre.

[9] et interrogatus a Iudaeis si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem, sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis et non ereditis; opera quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testi- monium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei.

[10] de ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet, Pater enim, , quod mihi dedit maius est omnibus; et, Ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod Unum sumus, non Unus sumus .

[11] si enim dixisset Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum : unus enim singularis numeri significatio videtur. adhuc cum duo masculini generis unum dicit neutrali verbo - quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris qui filium diligit, et ad obsequium filii qui voluntati patris obsequitur - Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse quos aequat et iungit.

[12] adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. et ne putarent ideo se illum lapidare debere quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi quia dixerat Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi Vos dii estis, et non potest solei scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum vos eum blasphemare dicitis quia dixerat, Filius dei sum? si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mini credere non vultis, vel propter opera credite, et scitote quod ego in patre sim et pater in me.

[13] per opera ergo erit pater in filio et filius in patre, et ita per opera intellegimus unum esse patrem , adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Praxean
Translations of this Work
Against Praxeas Compare
Contre Praxéas Compare
Gegen Praxeas. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Appendix - Against Praxeas

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy