CAP. 28.
[1] Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus et non appellatio potius : unctus enim significatur. unctus autem non magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. an tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes?
[2] nunc de Christo. si pater Christus est pater unctus est, et utique ab alio : aut si a semetipso, proba. sed non ita docent Acta Aposto- lorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum, Convenerunt enim universi in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem unxisti; Herodes et Pilatus cum nationibus.
[3] ita et filium dei Iesum contestati sunt et filium a patre unctum : ergo Iesus idem erit Christus qui a patre unctus est, non pater qui filium unxit.
[4] sic et Petrus : Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum quem vos crucifixistis.
[5] Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit Iesum esse Christum, contra de deo natura omnem qui crediderit Iesum esse Christum : propter quod et hortatur ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu Christo.
[6] sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum : cum ad Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem.
[7] et habes
[8] nam exinde eo iure quo utrumque nomen unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem est: et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem est et Iesus quia unctus est Iesus. quorum nominum alterum est proprium quod ab angelo impositum est, alterum accidens quod ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater.
[9] postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi si Christi nomen patri adscribat. si enim Christus pater deus est qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum.
[10] et si Adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt in unum adversus
[11] et si Haec dieit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui loquitur ad patrem Christum,
[12] et cum apostolus scribit, Ut deus domini nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor.
[13] certe, ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus [est] et mortalia corpora nostra, tanquam alius erit suscitator quam pater mortuus et pater suscitatus, si Christus qui est mortuus pater est.