CAP. 29.
[1] Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum filium dei mortuum dici, et hoc quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adicit Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scriptu- rarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret.
[2] quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique, Christus mortuus est - id est unctus - id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem.
[3] ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex divina sed ex humana substantia mortuum dicimus. atquin blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem sed et quia crucifixum. maledictione enim crucifixi quae ex lege in filium competit, quia Christus pro nobis maledictio factus est, non pater, Christum in patrem convertentes in patrem blasphe- matis.
[4] nos autem, dicentes Christum crucifixum, non male- dicimus illum sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit blasphemia est si dicatur.
[5] ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam in patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur pater vero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis pater utique et incompas- sibilis; aut si compassibilis utique passibilis. nihil ei vel hoc timore tuo praestas.
[6] times dicere passibilem quem dicis com- passibilem. tam autem incompassibilis pater est quam im- passibilis etiam filius ex ea condicione qua deus est. sed quomodo filius passus est si non compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur sed in fluvio non fons patitur sed fluvius qui ex fonte est.
[7] ita et spiritus dei qui pati possit in filio? quia non in patre pateretur sed in filio, pater passus non videretur? sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine: quia si quid passus est in filio
