• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 31.

[1] Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum. quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum deum sistunt?

[2] sic deus voluit novare sacramentum ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur.

[3] viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium : negant enim patrem dum eundem filium dicunt, et negant filium dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. qui vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo. nos credimus testimonio dei quo testatus est de filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet. non habet autem filium qui eum alium quam filium credit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Praxean
Translations of this Work
Against Praxeas Compare
Contre Praxéas Compare
Gegen Praxeas. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Appendix - Against Praxeas

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy