• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De libero arbitrio (PL)
*LIBER TERTIUS.*
CAPUT IV. *Deus praenoscens non cogit ad peccandum, atque adeo peccata juste punit.*

9.

A. Quid ergo te movet? an forte oblitus quid prima nostra disputatio peregerit, negabis nullo cogente, aut superiore, aut inferiore, aut aequali, sed ea nos voluntate peccare? E. Nihil horum prorsus audeo negare: sed tamen, fateor, nondum video quomodo sibi non adversentur haec duo, praescientia Dei de peccatis [Col. 1276] nostris, et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et justum Deum necesse est fateamur, et praescium. Sed scire vellem qua justitia puniat peccata quae necesse est fieri; aut quomodo non sit necesse fieri quae futura esse praescivit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid in ejus creatura fieri necesse est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De libero arbitrio (PL)
Translations of this Work
Traité du libre arbitre Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy