CAPUT XVI.-- Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
15. Est enim Ecclesia corpus ejus, sicut apostolica doctrina commendat 1, quae etiam conjux ejus dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus 2, nodo unitatis et charitatis tanquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo, in aeternum sibi copulet conjugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi 3.