CAPUT XXIII.-- Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
22. Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo, vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quamtumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore, id agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere.