CAPUT PRIMUM. -- Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio; quae cum Dei auxilio suscipienda.
[P. 0019]Principio fit partitio totius operis, quo Scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum justituatur. Mex observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus rui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli fruitione inhaerendum esse, eoque nos ipsius incarnatione Veriti et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiae clavinus promoveri; inter eas vero res quae in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturae sacrae plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter seipsum, ac proximi propter Deum.
Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio; quae cum Dei auxilio suscipienda.
1. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis praesumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendam ne dare desinat caetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei 1. Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt 2. Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum jam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus.