I.
[1] Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint; hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum; ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. [2] Sed dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit. Si semper Christus et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo, quibus novum est, quod sibi vetus est. [3] Haeresis non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat; quod autem ignoratur, fuit tam requirendum quam recipiendum, quod agnoscitur. [4] Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in uni cum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudi care vivos et mortuos per camis etiam resurrectionem. [5] Hoc lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei. [6] Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum propterea paraclitum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto. [7] Adhuc multa habeo loqui ad vos, sed nondum potestis ea baiulare; cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia renuntiabit vobis. Sed et supra de hoc eius opere pronuntiavit. [8] Quae est ergo paracliti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine aetate est, omnia tempus expectant; denique Ecclesiastes Tempus, inquit, omni rei. [9] Aspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoveri: granum est primo et de grano frutex oritur et de frutice arbuscula enititur, deinde rami et frondes invalescunt et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur et de flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis. [10] Sic et iustitia -- nam idem deus iustitiae et creaturae -- primo fuit in rudimentis, natura deum metuens, dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem. [11] Hic erit solus a Christo magister et dicendus et verendus; non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo; hic solus antecessor, quia solus post Christum; hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt; hunc qui audierunt usque non olim prophetantem, virgines contegunt.