XIII.
[1] Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent; certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos? revereantur et fratres aut constanter audeant et in vicis virgines videri, sicut audent in ecclesiis; laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. [2] Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem. Utrumne ut fratribus suis placeant an ut ipsi deo? [3] Si ut ipsi deo, tam idoneus est ad conspicienda, quaeque in occulto fiunt, quam iustus ad remuneranda, quae soli sibi fiunt; denique praecipit, nihil debucinemus eorum, quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. [4] Quodsi unius victoriati vel quamcumque elimosinae operationem sinistra conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? [5] Ergo quod non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult, sequitur, ut hominum gratia fiat, utique primo inlicitum ut gloriae libidinosum; gloria enim inlicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. [6] Et si a deo confertur continentiae virtus, quid gloriaris, quasi non acceperis? si vero non aceepisti, quid habes, quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datum tibi non esse, quod illum non soli deo praestas. Videamus ergo, quod humanum est, an firmum sit et verum.