II.
[1] Sed nolo interim hunc morem veritatis deputare; consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam ascribat. [2] Sed eas ego ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid eligimus? [3] Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est, ceterum dividis corpus. [4] Tam
