IV.
[1] Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam, ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset, 'quomodo illic', inquit, 'ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus declarat'; itaque non contineri eas lege velandi capitis ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc velari, qua non iubentur, quae neo nominantur. [2] Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat in alias utriusque generis facere mentionem -- virginis dico et mulieris, id est non virginis -- ex causa distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem ostendit condicionis communionem. [3] Ceterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit: Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in altera uniit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt. [4] Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt! nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum. Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea, quae, sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo placeat viro. [5] Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu muliebri et virginis pronuntiatum, sed de capite velando. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando a muliere non separavit et non separando coniunxit ei, a qua non separavit. [6] Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus comprehendentibus in se specialium intellectum. [7] Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina, naturalis vocabuli generale mulier, generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum est igitur generali speciale, quia generale prius est, ut subcessivum antecessivo et portionale universali: in ipso intelligitur, cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. [8] Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat nominari corpore nominato; et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra, et terra et freta et omnis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris, quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit.