VII.
[1] Post vocabuli huius proprietatem secundum primordii formam virginis et ita universo mulierum generi defensam (7.) convertamus ad ipsas iam rationes recensendas, per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eadem etiam virginibus competat, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in utraque parte deprehenduntur. [2] Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum, aemulum dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. [3] Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et sibi gloria est; si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit; si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet, quod in causa est. [4] Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest quales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? [5] Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem, filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxoris ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum Graecum uxoris sapit, quia de nuptiis mentio est. [6] Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur -- nam nuptae maritorum nuncupantur--, cum potuerit dixisse uxores hominum; aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit, supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. [7] Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut cum deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. [8] Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. [9] Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.