VIII.
[1] Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus. [2] Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet, cur et virginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet virginem in mulierem intelligendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. [3] Sic etiam Adam, adhuc integer, vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia ex viro suo sumpta est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. [4] De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit et breviter et plene tam instructa definitione: Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. [5] Aeque et de viro non velando omnis inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier, omnis uterque; duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi. [6] Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi eius, qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? [7] Si virgo mulier non est, nec vir investis est; si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit; eiusdem virginitatis aequa sit venia; sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum nec detractamus, quare non et puerum nominavit, ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? [8] Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei: ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse, ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt; hodie denique virgines suas Corinthii velant: quid docuerint apostoli, qui didicerunt approbant.
